RESTITUTI seu REVOCATI Nummi

RESTITUTI seu REVOCATI Nummi
RESTITUTI seu REVOCATI Nummi
dicuntur in Re Numaria, qui ad virorum illustrium, qui prioribus saeculis vixerant, revocandam memoriam ab Imperatoribus: sunt cusi; cuiusmodi complures habentur ab Augusto ipso et Successoribus eius cusi. A quibus diversi sunt nummi Contorniati, de quibus supra; quippe qui primum occurrunt post Constantini M. aevum, adeoque circa Honorii tempora, in quibus rimas tenet aereus ille Medallio, in cuius postica Euthymii (cuius mkemoriam iam Nero editô nummô revocaverat) imago conspicitur, vide supra in Euthymius et plura apud Car. du Fresne, Dissert. de Inser. aevi Numism.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”